Digesta Iustiniani 46.6.ult
inscriptio Papinianus libro duodecimo quæstionum
D.46.6.12 Si plures fideiussores a tutore pupillo dati sunt, non esse eum distringendum, sed in unum dandam actionem ita, ut ei, qui conveniretur, actiones præstarentur․ nec quisquam putaverit ab iure discessum, postquam pro ea parte placuit tutores condemnari, quam administraverunt, et ita demum in solidum, si res a ceteris non servetur et idonea culpa detegatur, quod suspectum facere supersederit: nam æquitas arbitri atque officium viri boni videtur eam formam iuris desiderasse․ ceterum fideiussores civiliter in solidum obligati ceteris quidem agentibus, ut dividatur actio, impetrare possunt: pupillo vero agente, qui non ipse contraxit, sed in tutorem incidit et ignorat omnia, beneficium dividendæ actionis iniuriam habere visum est, ne ex una tutelæ causa plures ac variæ quæstiones apud diversos iudices constituerentur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
