Digesta Iustiniani 46.6.4.1
inscriptio Ulpianus libro septuagensimo nono ad edictum
D.46.6.4pr. non quasi ipso iure pupillo adquirat (neque enim adquirit), sed ut utilis actio ex stipulatu pupillo detur.
D.46.6.4.1 Cavetur autem pupillo hac stipulatione per satisdationem.
D.46.6.4.2 Illud sciendum est hac stipulatione teneri tam eum, qui tutor est, quam eum, qui pro tutore negotia gessit vel gerat, et fideiussores eorum.
D.46.6.4.3 Sed enim qui non gessit, omnino non tenebitur: nam nec actio tutelæ eum qui non gessit tenet, sed utili actione conveniendus est, quia suo periculo cessavit: et tamen ex stipulatu actione neque ipse neque fideiussores eius tenebuntur․ compellendus igitur erit ad administrationem propterea, ut stipulatione quoque ista possit teneri.
D.46.6.4.4 Hanc stipulationem placet finita demum tutela committi et fideiussoribus diem exinde incipere cedere․ in curatore aliud est: sed et in eo, qui pro tutore negotia gessit, aliud dicendum est. itaque istæ stipulationes, si quidem quis tutor fuit, finita demum tutela committentur: si vero pro tutore negotia gessit, conveniens est dicere, statim atque quæque res salva non esse coepisset, committi stipulationem.
D.46.6.4.5 Si tutor ab hostibus captus sit, an committatur stipulatio, videamus. movet, quia finita tutela est, licet reciperari speretur: et puto posse agi.
D.46.6.4.6 Generaliter sciendum est: ex quibus causis diximus tutelæ agi non posse, ex isdem causis ne ex stipulatu rem salvam fore agi posse dicendum est.
D.46.6.4.7 Si quis curator datus non gesserit curam, consequens erit dicere stipulationem non committi: sed eadem hic erunt dicenda, quæ in tutore diximus, illo secus, quod hæc stipulatio statim, atque quid salvum esse desinit, committitur et fideiussoribus dies cedit: sed in se revolvitur.
D.46.6.4.8 Pertinet autem hæc stipulatio ad omnes curatores sive puberibus sive impuberibus datos propter ætatis infirmitatem, sive prodigis vel furiosis vel quibusdam aliis (ut fieri adsolet) dati sint.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
