Digesta Iustiniani 46.5.2
inscriptio Paulus libro septuagensimo tertio ad edictum
D.46.5.2pr. Prætoriæ stipulationes aut rei restitutionem continent aut incertam quantitatem.
D.46.5.2.1 Sicuti stipulatio ex operis novi nuntiatione, qua cavetur, ut opus restituatur: ideoque sive actor sive reus decesserit pluribus heredibus relictis, uno vincente vel victo totum opus restitui debebit: quamdiu enim aliquid superest, tamdiu non potest videri opus restitutum.
D.46.5.2.2 Incertam quantitatem continet stipulatio iudicatum solvi et rem ratam dominum habiturum et damni infecti et his similes, in quibus respondetur scindi eas in personas heredum, quamvis possit dici ex persona heredum promissoris non posse descendentem a defuncto stipulationem diversam condicionem cuiusque facere․ at in contrarium summa ratione fit, ut uno ex heredibus stipulatoris vincente in partem eius committatur stipulatio: hoc enim facere verba stipulationis ‘quanti ea res est’․ sed si unus ex heredibus promissoris totam rem possideat, in solidum eum damnandum Iulianus scribit: in quantum autem ipse ea stipulatione vel fideiussores an omnino teneantur, dubitari potest: et videndum ait, ne non committatur․ sed si lite contestata possessor decesserit, unum ex heredibus non maiore ex parte damnandum, licet totum fundum possideat, quam ex qua heres est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
