Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 46.5.1.6

DE STIPULATIONIBUS PRÆTORIIS

inscriptio Ulpianus libro septuagensimo ad edictum

D.46.5.1pr. Prætoriarum stipulationum tres videntur esse species, iudiciales cautionales communes.

D.46.5.1.1 Iudiciales eas dicimus, quæ propter iudicium interponuntur ut ratum fiat, ut iudicatum solvi et ex operis novi nuntiatione.

D.46.5.1.2 Cautionales sunt autem, quæ instar actionis habent et, ut sit nova actio, intercedunt, ut de legatis stipulationes et de tutela et ratam rem haberi et damni infecti.

D.46.5.1.3 Communes sunt stipulationes, quæ fiunt iudicio sistendi causa.

D.46.5.1.4 Et sciendum est omnes stipulationes natura sui cautionales esse: hoc enim agitur in stipulationibus, ut quis cautior sit et securior interposita stipulatione.

D.46.5.1.5 Stipulationum istarum prætoriarum quædam sunt, quæ satisdationem exigunt, quædam nudam repromissionem: sed perpaucæ sunt, quæ nudam promissionem habent, quibus enumeratis apparebit ceteras non esse repromissiones, sed satisdationes.

D.46.5.1.6 Stipulatio itaque ex operis novi nuntiatione alias satisdationem, alias repromissionem habet․ ex qua operis novi nuntiatione satisdari oporteat, quemadmodum satisdetur․ namque de eo opere, quod in privato factum erit, satisdatio est: de eo, quod in publico, repromitti oportet: sed hi quidem, qui suo nomine cavent, repromittunt, qui alieno, satisdant.

D.46.5.1.7 Item ex causa damni infecti interdum repromittitur, interdum satisdatur: nam si quid in flumine publico fiat, satisdatur, de ædibus autem repromittitur.

D.46.5.1.8 Stipulatio duplæ repromissio est, nisi si convenerit, ut satisdetur.

D.46.5.1.9 Quod si sit aliqua controversia, ut puta si dicatur per calumniam desiderari, ut stipulatio interponatur, ipse prætor debet super ea re summatim cognoscere et cautum iubere aut denegare.

D.46.5.1.10 Sed et si quid vel addi vel detrahi vel immutari in stipulatione oporteat, prætoriæ erit iurisdictionis.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑