Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 46.4.8

DE ACCEPTILATIONE

inscriptio Ulpianus libro quadragensimo octavo ad Sabinum

D.46.4.8pr. An inutilis acceptilatio utile habeat pactum, quæritur: et nisi in hoc quoque contra sensum est, habet pactum․ dicet aliquis: potest ergo non esse consensus? cur non possit? fingamus eum, qui accepto ferebat, scientem prudentemque nullius esse momenti acceptilationem sic accepto tulisse: quis dubitat non esse pactum, cum consensum paciscendi non habuerit?

D.46.4.8.1 Servus communis sicut uni ex dominis stipulari potest, ita etiam acceptum rogare uni ex dominis potest eumque in solidum liberat: et ita Octavenus putat.

D.46.4.8.2 Accepto liberare servus communis alterum ex dominis etiam ab altero domino potest: id enim et Labeoni placuit․ denique libro pithanon scripsit, si a Primo domino Secundo socio domino suo stipulatus fuerit, posse Secundum accepto rogare et per acceptilationem Primum liberare, quem ipse obligaverat: sic fieri, ut per unum atque eundem servum et constituatur et tollatur obligatio.

D.46.4.8.3 Acceptum fieri non potest, nisi quod verbis colligatum est: acceptilatio enim verborum obligationem tollit, quia et ipsa verbis fit: neque enim potest verbis tolli, quod non verbis contractum est.

D.46.4.8.4 Filius familias promittendo patrem civiliter non obligat, sed se obligat: propter quod accepto rogare filius familias potest, ut se liberet, quia ipse obligatus est, pater autem acceptum rogando nihil agit, cum non sit ipse obligatus, sed filius․ idem erit et in servo dicendum: nam et servus accepto liberari potest, et tolluntur etiam honorariæ obligationes, si quæ sunt adversus dominum․ quia hoc iure utimur, ut iuris gentium sit acceptilatio: et ideo puto et Græce posse acceptum fieri, dummodo sic fiat, ut Latinis verbis solet: ἔχεις λαβὼν δηνάρια τόσα ἔχω λαβών.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑