Digesta Iustiniani 46.4.6
inscriptio Ulpianus libro quadragensimo septimo ad Sabinum
D.46.4.6 Pluribus stipulationibus factis si promissor ita accepto rogasset: ‘quod ego tibi promisi, habesne acceptum?’, si quidem apparet, quid actum est, id solum per acceptilationem sublatum est: si non apparet, omnes stipulationes solutæ sunt: dummodo illud sciamus, si ego aliud accepto tuli, aliud tu rogasti, nihil valere acceptilationem.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
