Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 46.4.13.12

DE ACCEPTILATIONE

inscriptio Ulpianus libro quinquagensimo ad Sabinum

D.46.4.13pr. Et per iusiurandum liberti interpositam operarum obligationem per acceptilationem tolli verius est.

D.46.4.13.1 Si id, quod in stipulationem deductum est, divisionem non recipiat, acceptilatio in partem nullius erit momenti, ut puta si servitus fuit prædii rustici vel urbani․ plane si usus fructus sit in stipulatum deductus, puta fundi Titiani, poterit pro parte acceptilatio fieri et erit residuæ partis fundi usus fructus․ si tamen viam quis stipulatus accepto iter vel actum fecerit, acceptilatio nullius erit momenti: hoc idem est probandum, si actus accepto fuerit latus․ si autem iter et actus accepto fuerit latus, consequens erit dicere liberatum eum, qui viam promisit.

D.46.4.13.2 Illud certum est eum, qui fundum stipulatus usum fructum vel viam accepto facit, in ea esse causa, ut acceptilatio non valeat: qui enim accepto facit, vel totum vel partem eius, quod stipulatus est, debet accepto facere, hæ autem partes non sunt, non magis quam si quis domum stipulatus accepto ferat cementa vel fenestras vel parietem vel diætam.

D.46.4.13.3 Si quis usum fructum stipulatus usum accepto tulerit, si quidem sic tulerit acceptum quasi usu debito, liberatio non continget: si vero quasi ex usu fructu, cum possit usus sine fructu constitui, dicendum est acceptilationem valere.

D.46.4.13.4 Si is, qui hominem stipulatus est, Stichum accepto tulerit, Iulianus libro quinquagensimo quarto digestorum scripsit acceptilationem aliquid egisse tolisseque totam obligationem: quod enim invito stipulatori promissor solvere potest, id et acceptum latum liberationem pariet.

D.46.4.13.5 Eum, qui fundum stipulatus est, non posse de dolo malo clausulam acceptum ferre constat: non enim in partem debiti id constitit, et aliud est quod debetur, aliud quod accepto fertur.

D.46.4.13.6 Si Stichum aut decem sub condicione stipulatus Stichum acceptum fecerit et pendente condicione Stichus decesserit, decem in obligatione manebunt, perinde ac si acceptilatio interposita non fuisset.

D.46.4.13.7 Si fideiussori accepto fuerit latum, cum reus re, non verbis fuisset obligatus, an reus quoque liberetur? et hoc iure utimur, ut, licet reus non sit verbis obligatus, tamen acceptilatione per fideiussorem liberetur.

D.46.4.13.8 Si legatorum sub condicione relictorum fideiussori dato accepto latum sit, legata debebuntur postea condicione eorum existente.

D.46.4.13.9 Qui ita stipulatur a fideiussore: ‘quod Titio credidero, fide tua esse iubes?’, deinde, antequam crederet, acceptum fecit fideiussori, reus non liberabitur, sed quandoque ei creditum fuerit, tenetur: nam et si fideiussorem non ante liberatum esse credimus, quam cum fuerit creditum reo, non tamen reus antiquiore acceptilatione, quam obligatio eius est, liberari potuit.

D.46.4.13.10 Tutor, curator furiosi acceptum ferre non potuit, nec procurator quidem potest facere acceptum: sed hi omnes debent novare (possunt enim) et sic accepto facere․ ne his quidem accepto fieri potest, sed novatione facta poterunt liberari per acceptilationem․ nam et in absentium persona hoc remedio uti solemus: stipulamur ab aliquo id novandi causa, quod nobis absens debet, et ita accepto liberamus, a quo stipulati sumus: ita fiet, ut absens novatione, præsens acceptilatione liberetur.

D.46.4.13.11 Heres quoque et liberare et liberari accepto potest et honorarii successores.

D.46.4.13.12 Ex pluribus reis stipulandi si unus acceptum fecerit, liberatio contingit in solidum.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑