Digesta Iustiniani 46.3.98.ult
inscriptio Paulus libro quinto decimo quæstionum
D.46.3.98pr. Qui res suas obligavit, postea aliquam possessionem ex his pro filia sua dotem promittendo obligavit et solvit․ si ea res a creditore evicta est, dicendum est maritum ex dotis promissione agere posse, ac si statuliberum remve sub condicione legatam dotis nomine pro filia pater solvisset: harum enim rerum solutio non potest nisi ex eventu liberare, scilicet quo casu certum erit remanere eas.
D.46.3.98.1 Diversum respondetur in ea pecunia sive re, quam patronus post mortem liberti per Fabianam aufert: hæc enim actio cum sit nova, partam liberationem non potest revocare.
D.46.3.98.2 Huic applicatur minor viginti quinque annis, qui a creditore circumscriptus in rem ex causa debiti solutam restituitur.
D.46.3.98.3 Rem autem castrensis peculii solventem patrem perinde accipere debemus, ac si alienam dedisset, quamvis possit residere apud eum, cui soluta est, prius mortuo intestato filio: sed tunc adquisita creditur, cum filius decesserit: et utique cuius fuerit, eventus declaret sitque et hoc ex his, quæ post factis, in præteritum quid fuerit, declarent.
D.46.3.98.4 Mihi dare decem pure aut Titio kalendis vel sub condicione, aut mihi kalendis Ianuariis, Titio Februariis utiliter stipulor: quod si mihi kalendis Februariis, Titio kalendis Ianuariis, potest dubitari․ sed rectius dicitur utiliter stipulatum: nam cum in diem sit ea quoque obligatio, etiam mihi solvi potest ante Februarias: igitur et illi solvi poterit.
D.46.3.98.5 Qui stipulatus ‘sibi aut Titio’ si hoc dicit ‘si Titio non solveris’ dari sibi, videtur condicionaliter stipulari․ et ideo etiam sic facta stipulatione: ‘mihi decem aut quinque Titio dari’ quinque Titio solutis liberabitur reus a stipulatore․ quod ita potest admitti, si hoc ipsum expressim agebatur, ut quasi poena adiecta sit in persona stipulantis, si Titio solutum non esset․ at ubi simpliciter ‘sibi aut Titio’ stipulatur, solutionis tantum causa adhibetur Titius et ideo quinque ei solutis remanebunt reliqua quinque in obligatione․ contra si mihi quinque, illi decem stipulatus sim, quinque Titio solutis non facit conceptio stipulationis, ut a me liberetur: porro si decem solverit, non quinque repetet, sed mihi per mandati actionem decem debebuntur.
D.46.3.98.6 Mihi Romæ aut Ephesi Titio dari stipulor: an solvendo Titio Ephesi a me liberetur, videamus: nam si diversa facta sunt, ut Iulianus putat, diversa res est․ sed cum prævalet causa dandi, liberatur: liberaretur enim et si mihi Stichum, illi Pamphilum dari stipulatus essem et Titio Pamphilum solvisset․ at ubi merum factum stipulor, puta insulam in meo solo ædificari aut in Titii loco, numquid, si in Titii loco ædificet, non contingat liberatio? nemo enim dixit facto pro facto soluto liberationem contingere․ sed verius est liberationem contingere, quia non factum pro facto solvere videtur, sed electio promissoris completur.
D.46.3.98.7 Si servus fructuarius ex re fructuarii domino proprietatis aut fructuario stipuletur, inutilis est stipulatio: at ex re proprietarii si ipsi domino aut fructuario stipuletur, recte stipulatur: tantum enim solutionis capax est fructuarius hoc casu, non etiam obligationis.
D.46.3.98.8 Aream promisi alienam: in ea dominus insulam ædificavit: an stipulatio extincta sit, quæsitum est․ respondi, si alienum hominem promisi et is a domino manumissus est, liberor․ nec admissum est, quod Celsus ait, si idem rursus lege aliqua servus effectus sit, peti eum posse: in perpetuum enim sublata obligatio restitui non potest, et si servus effectus sit, alius videtur esse․ nec simili argumento usus est, ut, si navem, quam tu promisisti, dominus dissolverit, deinde isdem tabulis compegerit, teneri te: hic enim eadem navis est, quam te daturum spopondisti, ut videatur magis obligatio cessare quam extincta esse․ homini autem manumisso simile fiet, si ea mente dissolutam esse navem posueris, ut in alios usus converterentur tabulæ, deinde mutato consilio easdem compositas: alia enim videbitur esse posterior navis, sicut ille alius homo est. non est his similis area, in qua ædificium positum est: non enim desiit in rerum natura esse․ immo et peti potest area et æstimatio eius solvi debebit: pars enim insulæ area est et quidem maxima, cui etiam superficies cedit․ diversum dicemus, si servus promissus ab hostibus captus sit: hic interim peti non potest quasi ante diem, sed si redierit postliminio, recte tunc petetur: cessavit enim hic obligatio․ area autem extat, sicut cetera, ex quibus ædificium constitit․ denique lex duodecim tabularum tignum ædibus iunctum vindicari posse scit, sed interim id solvi prohibuit pretiumque eius dari voluit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
