Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 46.3.94

DE SOLUTIONIBUS ET LIBERATIONIBUS

inscriptio Papinianus libro octavo quæstionum

D.46.3.94pr. Si is, cui nummos debitor solvit alienos, nummis integris pergat petere quod sibi debeatur, nec offerat quod accepit, exceptione doli summovebitur.

D.46.3.94.1 Sin autem communes nummos credam aut solvam, confestim pro parte mea nascetur et actio et liberatio, sive in singulis nummis communionem pro indiviso quis esse intellegat sive in pecunia non corpora cogitet, sed quantitatem.

D.46.3.94.2 Sed et si fideiussor alienos nummos in causam fideiussionis dedit, consumptis his mandati agere potest: et ideo si eam pecuniam solvat, quam subripuerat, mandati aget, postquam furti vel ex causa condictionis præstiterit.

D.46.3.94.3 Fabius Ianuarius Papiniano salutem․ cum Titius Gaio Seio deberet ex causa fideicommissi certam quantitatem et tantundem eidem ex alia causa, quæ peti quidem non poterat, ex solutione autem petitionem non præstat, Titii servus actor absente domino solvit eam summam, quæ efficeret ad quantitatem unius debiti, cautumque est ei solutum ex universo credito: quæro, id quod solutum est in quam causam acceptum videtur․ respondi, si quidem Titio Seius ita cavisset, ut sibi solutum ex universo credito significaret, crediti appellatio solam fideicommissi pecuniam demonstrare videtur, non eam, quæ petitionem quidem non habet, solutione autem facta repeti pecunia non potest․ cum vero servus Titii actor absente domino pecuniam solverit, ne dominium quidem nummorum in eam speciem obligationis, quæ habuit auxilium exceptionis, translatum foret, si ex ea causa solutio facta proponeretur, quia non est vero simile dominum ad eam speciem solvendis pecuniis servum præposuisse, quæ solvi non debuerunt, non magis quam ut nummos peculiares ex causa fideiussionis, quam servus non ex utilitate peculii suscepit, solveret.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑