Digesta Iustiniani 46.3.89
inscriptio Scævola libro vicensimo nono digestorum
D.46.3.89pr. Ex pluribus causis et chirographis creditor ita cavit: ‘Titius Mævius dico me accepisse et habere et accepto tulisse a Gaio Titio reliquum omne ratione posita eius pecuniæ, quam mihi Stichus Gaii Titii servus caverat’․ quæsitum est, an ex ceteris chirographis, quæ non Stichus cavit, sed ipse debitor, integra manet actio ex reliquis chirographis per ipsum debitorem cautis․ respondit eam solam obligationem dissolutam, ex qua solutum proponeretur.
D.46.3.89.1 Lucius Titius ex duobus chirographis, quibus quadringenta ei a Seio debebantur, altero centum, altero trecentum, scripsit Seio, ut unius chirographi centum per Mævium et Septicium sibi mitterentur: quæro, an Seius, si Mævio et Septicio ex trecentum quoque solvisse se dicat, liberatus sit․ respondit, si nec mandavit, ut ex trecentum solveretur, nec solutum ratum habuit, non esse liberatum.
D.46.3.89.2 Lucius Titius duabus stipulationibus, una quindecim sub usuris maioribus, altera viginti sub usuris levioribus Seium eadem die obligavit, ita ut viginti prius solverentur, id est idibus Septembribus: debitor post diem utriusque stipulationis cedentem solvit viginti sex neque dictum est ab altero, pro qua stipulatione solveretur․ quæro, an quod solutum est eam stipulationem exoneraverit, cuius dies ante cessit, id est ut viginti sortis soluta videantur et in usuras eorum sex data․ respondit magis id accipi ex usu esse.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
