Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 46.3.88

DE SOLUTIONIBUS ET LIBERATIONIBUS

inscriptio Scævola libro quinto digestorum

D.46.3.88 Filiæ intestato patri heredis negotia mater gessit et res vendendas per argentarios dedit idque ipsum codice conscriptum est: argentarii universum redactum venditionis solverunt et post solutionem novem fere annis, quidquid agendum erat, nomine pupillæ mater egit eamque marito nuptum collocavit et res ei tradidit․ quæsitum est, an puella cum argentariis aliquam actionem habet, quando non ipsa stipulata sit pretium rerum, quæ in venditionem datæ sunt, sed mater․ respondit, si de eo quæreretur, an iure ea solutione argentarii liberati essent, responderi iure liberatos․ Claudius : subest enim illa ex iurisdictione pendens quæstio, an pretia rerum, quæ sciebant esse pupillæ, bona fide solvisse videantur matri, quæ ius administrationis non habebat: ideoque si hoc sciebant, non liberantur, scilicet si mater solvendo non sit.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑