Digesta Iustiniani 46.3.5
inscriptio Ulpianus libro quadragensimo tertio ad Sabinum
D.46.3.5pr. In his vero, quæ præsenti die debentur, constat, quotiens indistincte quid solvitur, in graviorem causam videri solutum, si autem nulla prægravet, id est si omnia nomina similia fuerint, in antiquiorem․ gravior videtur, quæ et sub satisdatione videtur, quam ea quæ pura est.
D.46.3.5.1 Si duos quis dederit fideiussores, potest ita solvere, ut unum liberet.
D.46.3.5.2 Imperator Antoninus cum divo patre suo rescripsit, cum distractis pignoribus creditor pecuniam redigit: si sint usuræ debitæ et aliæ indebitæ, quod solvitur in usuras, ad utramque causam usurarum tam debitarum quam indebitarum pertinere: puta quædam earum ex stipulatione, quædam ex pacto naturaliter debebantur․ si vero summa usurarum debitarum et non debitarum non eadem sit, æqualiter ad utramque causam proficit quod solutum est, non pro rata, ut verba rescripti ostendunt․ sed si forte usuræ non sint debitæ et quis simpliciter solverit, quas omnino non erat stipulatus, imperator Antoninus cum divo patre suo rescripsit, ut in sortem cedant․ eidem autem rescripto ita subicitur: ‘Quod generaliter constitutum est prius in usuras nummum solutum accepto ferendum, ad eas usuras videtur pertinere, quas debitor exsolvere cogitur: et sicut ex pacti conventione datæ repeti non possunt, ita proprio titulo non numeratæ pro solutis ex arbitrio percipientis non habebuntur’.
D.46.3.5.3 Apud Marcellum libro vicensimo digestorum quæritur, si quis ita caverit debitori ‘in sortem et usuras se accipere’, utrum pro rata et sorti et usuris decedat an vero prius in usuras et, si quid superest, in sortem․ sed ego non dubito, quin hæc cautio ‘in sortem et in usuras’ prius usuras admittat, tunc deinde, si quid superfuerit, in sortem cedat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
