Digesta Iustiniani 46.3.46
inscriptio Marcianus libro tertio regularum
D.46.3.46pr. Si quis aliam rem pro alia volenti solverit et evicta fuerit res, manet pristina obligatio․ etsi pro parte fuerit evicta, tamen pro solido obligatio durat: nam non accepisset re integra creditor, nisi pro solido eius fieret.
D.46.3.46.1 Sed et si duos fundos verbi gratia pro debito dederit, evicto altero fundo remanet integra obligatio․ tunc ergo res pro re soluta liberationem præstat, cum pro solido facta est suscipientis.
D.46.3.46.2 Sed et si quis per dolum pluris æstimatum fundum in solutum dederit, non liberatur, nisi id quod deest repleatur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
