Digesta Iustiniani 46.3.36
inscriptio Iulianus libro primo ad Urseium Ferocem
D.46.3.36 Si pater meus prægnate uxore relicta decesserit et ex causa hereditaria totum hoc, quod patri meo debitum fuisset, petissem, nihil me consumpsisse quidam existimant: si nemo natus sit, recte me egisse, quia in rerum natura verum fuisset me solum heredem fuisse. Iulianus notat: verius est me eam partem perdidisse, pro qua heres fuissem, antequam certum fuisset neminem nasci, aut quartam partem, quia tres nasci potuerunt, aut sextam, quia quinque: nam et Aristoteles scripsit quinque nasci posse, quia vulvæ mulierum totidem receptacula habere possunt: et esse mulierem Romæ Alexandrinam ab Ægypto, quæ quinque simul peperit et tum habebat incolumes, et hoc et in Ægypto adfirmatum est mihi.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
