Digesta Iustiniani 46.3.34
inscriptio Iulianus libro quinquagensimo quarto digestorum
D.46.3.34pr. Qui hominem aut decem tibi aut Titio dari promisit, si Titio partem hominis tradiderit, mox tibi decem numeraverit, non Titio, sed tibi partem hominis condicet, quasi indebitum tua voluntate Titio solveret․ idemque iuris erit etiam, si mortuo Titio decem solverit, ut tibi potius quam heredi Titii partem hominis condicat.
D.46.3.34.1 Si duo rei stipulandi hominem dari stipulati fuerint et promissor utrique partes diversorum hominum dederit, dubium non est, quin non liberetur․ sed si eiusdem hominis partes utrique dederit, liberatio contingit, quia obligatio communis efficiet, ut quod duobus solutum est, uni solutum esse videatur․ nam ex contrario cum duo fideiussores hominem dari spoponderint, diversorum quidem hominum partes dantes non liberantur: at si eiusdem hominis partes dederint, liberantur.
D.46.3.34.2 Stipulatus sum decem mihi aut hominem Titio dari: si homo Titio datus fuisset, promissor a me liberatur et, antequam homo daretur, ego decem petere possum.
D.46.3.34.3 Si Titium omnibus negotiis meis præposuero, deinde vetuero eum ignorantibus debitoribus administrare negotia mea, debitores ei solvendo liberabuntur: nam is, qui omnibus negotiis suis aliquem proponit, intellegitur etiam debitoribus mandare, ut procuratori solvant.
D.46.3.34.4 Si nullo mandato intercedente debitor falso existimaverit voluntate mea pecuniam se numerare, non liberabitur․ et ideo procuratori, qui se ultro alienis negotiis offert, solvendo nemo liberabitur:
D.46.3.34.5 Et cum fugitivus, qui pro libero se gerebat, rem vendidisset, responsum est emptores fugitivo solventes a domino liberatos non esse.
D.46.3.34.6 Si gener socero, ignorante filia, dotem solvisset, non est liberatus, sed condicere socero potest, nisi ratum filia habuisset․ et propemodum similis est gener ei, qui absentis procuratori solveret, quia in causam dotis particeps et quasi socia obligationis patri filia esset.
D.46.3.34.7 Si debitorem meum iussero pecuniam Titio dare donaturus ei, quamvis Titius ea mente acceperit, ut meos nummos faceret, nihilo minus debitor liberabitur: sed si postea Titius eandem pecuniam mihi dedisset, nummi mei fient.
D.46.3.34.8 Quidam filium familias, a quo fideiussorem acceperat, heredem instituerat: quæsitum est, si iussu patris adisset hereditatem, an pater cum fideiussore agere posset․ dixi, quotiens reus satisdandi reo satis accipiendi heres existeret, fideiussores ideo liberari, quia pro eodem apud eundem debere non possent.
D.46.3.34.9 Si prædo id, quod a debitoribus hereditariis exegerat, petenti hereditatem restituerit, debitores liberabuntur.
D.46.3.34.10 Si decem aut hominem dari stipulatus fuero et duos fideiussores accepero Titium et Mævium et Titius quinque solverit, non liberabitur, priusquam Mævius quoque quinque solvat: quod si Mævius partem hominis solverit, uterque obligatus remanebit.
D.46.3.34.11 Qui perpetua exceptione se tueri potest, solutum repetit et ideo non liberatur․ quare si ex duobus reis promittendi alter pepigerit, ne ab eo peteretur, quamvis solverit, nihilo minus alter obligatus manebit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
