Digesta Iustiniani 46.3.21
inscriptio Paulus libro decimo ad Sabinum
D.46.3.21 Si decem stipulatus a Titio deinde stipuleris a Seio, quanto minus ab illo consecutus sis: etsi decem petieris a Titio, non tamen absolvitur Seius: quid enim, si condemnatus Titius nihil facere potest? sed et si cum Seio prius egeris, Titius in nullam partem liberatur: incertum quippe est, an omnino seius debiturus sit: denique si totum Titius solverit, nec debitor fuisse videbitur Seius, quia condicio eius deficit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
