Digesta Iustiniani 46.3.16
inscriptio Pomponius libro quinto decimo ad Sabinum
D.46.3.16 Sub condicione debitori si acceptum feratur, postea condicione existente intellegitur iam olim liberatus․ et hoc etiam si solutio re fiat, accidere Aristo dicebat․ scripsit enim, si quis, qui sub condicione pecuniam promisit, dedit eam ea condicione, ut, si condicio exstitisset, in solutum cederet, existente condicione liberari eum nec obstare, quod ante eius pecunia facta est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
