Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 46.3.14

DE SOLUTIONIBUS ET LIBERATIONIBUS

inscriptio Ulpianus libro trigensimo ad Sabinum

D.46.3.14pr. Quod si forte quis ita solvat, ut, nisi ratum habeatur, condicat: si dominus solutionem ratam non habuerit, condictio ei qui solvit competit.

D.46.3.14.1 Sunt quidam tutores, qui honorarii appellantur: sunt qui rei notitiæ gratia dantur: sunt qui ad hoc dantur, ut gerant, et hoc vel pater adicit, ut unus puta gerat, vel voluntate tutorum uni committitur gestus, vel prætor ita decernit․ dico igitur, cuicumque ex tutoribus fuerat solutum etsi honorariis (nam et ad hos periculum pertinet), recte solvi, nisi interdicta eis fuerit a prætore administratio: nam si interdicta est, non recte solvitur․ idem dico et si quis sciens suspectis postulatis solvat: nam iis interim videtur interdicta administratio.

D.46.3.14.2 Quod si remoto solvit, ei solvit, qui tutor esse desierat, et ideo non liberabitur.

D.46.3.14.3 Quid ergo, si ei solvit, in cuius locum curator erat constituendus, ut puta relegato in perpetuum vel ad tempus? dico, si ante solvit, quam substitueretur curator, oportere liberari.

D.46.3.14.4 Sed et si afuturo rei publicæ causa solvit, recte solvit: quin immo et si absenti, si modo non est alius in locum eius substitutus.

D.46.3.14.5 Sive autem legitimi sunt sive testamentarii sive ex inquisitione dati, recte vel uni solvitur.

D.46.3.14.6 Ei, qui notitiæ gratia datus est an recte solvatur, videndum est, quia ad instruendos contutores datur․ sed cum tutor sit, nisi prohibitum fuerit ei solvi, puto liberationem contingere.

D.46.3.14.7 Curatori quoque furiosi recte solvitur, item curatori sibi non sufficientis vel per ætatem vel per aliam iustam causam․ sed et pupilli curatori recte solvi constat.

D.46.3.14.8 Pupillum sine tutoris auctoritate nec solvere posse palam est: sed si dederit nummos, non fient accipientis vindicarique poterunt․ plane si fuerint consumpti, liberabitur.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑