Digesta Iustiniani 46.3.102
inscriptio Scævola libro quinto responsorum
D.46.3.102pr. Creditor oblatam a debitore pecuniam ut alia die accepturus distulit: mox pecunia, qua illa res publica utebatur, quasi ærosa iussu præsidis sublata est: item pupillaris pecunia, ut possit idoneis nominibus credi servata, ita interempta est: quæsitum est, cuius detrimentum esset․ respondi secundum ea quæ proponerentur nec creditoris nec tutoris detrimentum esse.
D.46.3.102.1 Cum de sorte debita constaret, de usura litigatum esset, novissime ex appellatione pronuntiatum est solutas quidem usuras non repeti, in futurum vero non deberi: quæro, pecunia data utrum usuris cedere deberet, quod petitor defenderet, an vero sorti proficeret. respondi, si qui dabat, in sortem se dare dixisset, usuris non debere proficere.
D.46.3.102.2 Valerius Lucii Titii servus scripsit: ‘accepi a Mario Marino ex summa maiore tot aureos’: quæro, an hæc summa in proximum annum ei accepto ferri debeat, cum superioris anni sit reliquator․ respondi videri in primam quamque summam liberationem proficere.
D.46.3.102.3 Titius mutuam pecuniam accepit et quincunces usuras spopondit easque paucis annis solvit: postea nullo pacto interveniente per errorem et ignorantiam semisses usuras solvit: quæro, an patefacto errore id, quod amplius usurarum nomine solutum esset quam in stipulatum deductum, sortem minueret․ respondit, si errore plus in usuris solvisset quam deberet, habendam rationem in sortem eius quod amplius solutum est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
