Digesta Iustiniani 46.3.100
inscriptio Paulus libro decimo responsorum
D.46.3.100 Quæro, an curatoribus vel tutoribus in provincia datis Romæ pecunia solvi possit, quæ in provincia ita ab his fænerata esset, ut Romæ solveretur, cum idem curatores vel tutores rerum Italicarum administrationem non sustinent, an, si solverit debitor, liberetur. Paulus respondit his tutoribus vel curatoribus recte pupillo pecuniam debitam solvi, qui negotia eius administrant: eos autem, qui provincialium rerum curatores vel tutores sunt, Italica negotia administrare non solere, nisi specialiter tutores provincialium rerum, ut sibi Romæ redderetur, promitti curaverunt.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
