Digesta Iustiniani 46.2.9
inscriptio Ulpianus libro quadragensimo septimo ad Sabinum
D.46.2.9pr. Si pupillus sine tutoris auctoritate rem salvam fore stipulatus pubes factus ratam stipulationem habuerit novandi causa, tollitur tutelæ actio․ si non habuerit ratum, licet tutelæ egisset, habet tamen adhuc ex stipulatu actionem: sed iudex tutelæ non aliter condemnare debet, quam si ex stipulatione liberatio fieret.
D.46.2.9.1 Qui sub condicione stipulatur, quæ omnimodo exstatura est, pure videtur stipulari.
D.46.2.9.2 Qui actum stipulatur, deinde iter, nihil agit: item usum fructum stipulatus si usum stipuletur, nihil agit․ sed qui iter stipulatus actum postea stipuletur, aliud magis stipulatur: aliud est enim iter, aliud actus.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
