Digesta Iustiniani 46.2.29
inscriptio Paulus libro vicesimo quarto quæstionum
D.46.2.29 Aliam causam esse novationis voluntariæ, aliam iudicii accepti multa exempla ostendunt․ perit privilegium dotis et tutelæ, si post divortium dos in stipulationem deducatur vel post pubertatem tutelæ actio novetur, si id specialiter actum est: quod nemo dixit lite contestata: neque enim deteriorem causam nostram facimus actionem exercentes, sed meliorem, ut solet dici in his actionibus, quæ tempore vel morte finiri possunt.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
