Digesta Iustiniani 46.2.1.53
inscriptio Ulpianus libro quadragensimo sexto ad Sabinum
D.46.2.1pr. Novatio est prioris debiti in aliam obligationem vel civilem vel naturalem transfusio atque translatio, hoc est cum ex præcedenti causa ita nova constituatur, ut prior perematur․ novatio enim a novo nomen accepit et a nova obligatione.
D.46.2.1.1 Illud non interest, qualis processit obligatio, utrum naturalis an civilis an honoraria, et utrum verbis an re an consensu: qualiscumque igitur obligatio sit, quæ præcessit, novari verbis potest, dummodo sequens obligatio aut civiliter teneat aut naturaliter: ut puta si pupillus sine tutoris auctoritate promiserit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
