Digesta Iustiniani 46.1.8.5
inscriptio Ulpianus libro quadragensimo septimo ad Sabinum
D.46.1.8pr. Græce fideiussor et ita accipitur: τῇ ἐμῇ πίστει κελεύω λέγω ϑέλω sive βούλομαι: sed et si φημί dixerit, pro eo erit atque si dixerit λέγω.
D.46.1.8.1 Præterea sciendum est fideiussorem adhiberi omni obligationi posse, sive re sive verbis sive consensu.
D.46.1.8.2 Pro eo etiam, qui iure honorario obligatus est, posse fideiussorem accipi sciendum est.
D.46.1.8.3 Et post litem contestatam fideiussor accipi potest, quia et civilis et naturalis subest obligatio: et hoc et Iulianus admittit eoque iure utimur․ an ergo condemnato reo exceptione uti possit, quæritur: nam ipso iure non liberatur․ et si quidem iudicati actionis acceptus non est, sed tantum litis exercitationis, rectissime dicetur uti eum exceptione posse: si vero acceptus fuerit etiam totius causæ, cessabit exceptio.
D.46.1.8.4 A tutore, qui testamento datus est, si fuerit fideiussor datus, tenetur.
D.46.1.8.5 Sed et si ex delicto oriatur actio, magis putamus teneri fideiussorem.
D.46.1.8.6 Et generaliter omnium obligationum fideiussorem accipi posse nemini dubium est.
D.46.1.8.7 Illud commune est in universis, qui pro aliis obligantur, quod, si fuerint in duriorem causam adhibiti, placuit eos omnino non obligari: in leviorem plane causam accipi possunt, propter quod in minorem summam recte fideiussor accipietur․ item accepto reo pure ipse ex die vel sub condicione accipi potest: enimvero si reus sub condicione sit acceptus, fideiussor pure, non obligabitur.
D.46.1.8.8 Si qui Stichum stipulatus fuerit, fideiussorem ita acceperit: ‘Stichum aut decem fide tua iubes?’, non obligari fideiussorem Iulianus ait, quia durior eius fit condicio, utpote cum futurum sit, ut mortuo Sticho teneatur․ Marcellus autem notat non ideo tantum non obligari, quia in duriorem condicionem acceptus est, sed quia et in aliam potius obligationem acceptus est: denique pro eo, qui decem promiserit, non poterit fideiussor ita accipi, ut decem aut Stichum promittat, quamvis eo casu non fit eius durior condicio.
D.46.1.8.9 Idem Iulianus ait: si is, qui hominem aut decem dari stipulatus fuerat, fideiussorem ita acceperit: ‘hominem aut decem, utrum ego velim?’, non obligavit eum, quia durior eius condicio facta est.
D.46.1.8.10 Contra autem si is, qui hominem aut decem, utrum ipse stipulator volet, stipulatus est, recte fideiussorem ita accipiet: ‘decem aut hominem, utrum tu voles?’ fit enim, inquit, hoc modo fideiussoris condicio melior.
D.46.1.8.11 Sed et si reum sic interrogavero ‘Stichum et Pamphilum?’, fideiussorem ‘Stichum aut Pamphilum?’, recte interrogem, quia levior fideiussoris condicio est.
D.46.1.8.12 Pro fideiussore fideiussorem accipi nequaquam dubium est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
