Digesta Iustiniani 46.1.55
inscriptio Paulus libro undecimo quæstionum
D.46.1.55 Si ita stipulatus a Seio fuero: ‘quantam pecuniam Titio quandoque credidero, dare spondes?’ et fideiussores accepero, deinde Titio sæpius credidero: nempe Seius in omnes summas obligatus est et per hoc fideiussores quoque, et id, quod ex bonis eius servari potest, omnibus æquo iure proficere debet.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
