Digesta Iustiniani 46.1.52.2
inscriptio Papinianus libro undecimo responsorum
D.46.1.52pr. Amissi ruina pignoris damnum tam fideiussoris quam rei promittendi periculum spectat, nec ad rem pertinebit, si fideiussor ita sit acceptus: ‘quanto minus ex pretio pignoris distracti servari potuerit’: istis enim verbis etiam totum contineri convenit.
D.46.1.52.1 Inter fideiussores actione divisa condemnatus si desierit esse solvendo, fraus vel segnitia tutoribus, qui iudicatum persequi potuerunt, damnum dabit: quod si divisam actionem inter eos, qui non erant solvendo, constabit, pupilli nomine restitutionis auxilium implorabitur.
D.46.1.52.2 Fideiussores a colonis datos etiam ob pecuniam dotis prædiorum teneri convenit, cum ea quoque species locationis vinculum ad se trahat: nec mutat, confestim an interiecto tempore fidem suam adstrinxerunt.
D.46.1.52.3 Plures eiusdem pecuniæ credendæ mandatores, si unus iudicio eligatur, absolutione quoque secuta non liberantur, sed omnes liberantur pecunia soluta.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
