Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 46.1.51.4

DE FIDEIUSSORIBUS ET MANDATORIBUS

inscriptio Papinianus libro tertio responsorum

D.46.1.51pr. Inter eos fideiussores actio dividenda est, qui solidum et partes viriles fide sua esse iusserunt․ diversum erit verbis ita conceptis: ‘solidum aut partem virilem fide tua esse iubes?’ tunc enim ab initio non nisi viriles partes singulos debere conveniet.

D.46.1.51.1 Fideiussor, qui partem pecuniæ suo nomine vel rei promittendi solvit, quo minus residui divisione facta portionis iudicium accipiat, recusare non debet: eam enim quantitatem inter eos qui solvendo sunt dividi convenit, quam litis tempore singuli debent. sed humanius est, si et alter solvendo sit litis contestationis tempore, per exceptionem ei qui solvit succurri.

D.46.1.51.2 Duo rei promittendi separatim fideiussores dederunt: invitus creditor inter omnes fideiussores actiones dividere non cogitur, sed inter eos dumtaxat, qui pro singulis intervenerunt․ plane si velit actionem suam inter omnes dividere, non erit prohibendus, non magis quam si duos reos pro partibus conveniret.

D.46.1.51.3 Creditor pignus distrahere non cogitur, si fideiussorem simpliciter acceptum omisso pignore velit convenire.

D.46.1.51.4 Cum inter fideiussores actione divisa quidam post litem contestatam solvendo esse desierunt, ea res ad onus eius qui solvendo est non pertinet, nec auxilio defendetur ætatis actor: non enim deceptus videtur iure communi usus.

D.46.1.51.5 Bonis damnati fideiussoris fisco vindicatis inter fideiussores actio postea si dividi coeperit, ut heredis, ita fisci rationem haberi oportet.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑