Digesta Iustiniani 46.1.49
inscriptio Papinianus libro vicensimo septimo quæstionum
D.46.1.49pr. Si testamento liberatum debitorem heres omittat, fideiussorem autem eius conveniat, proderit exceptio doli fideiussori propter improbitatem heredis, quæ prodesse reo debuerat, si conveniretur.
D.46.1.49.1 Etype="Libro" subtype="parent"bus si per errorem alter solidum exsolvat, quidam putant habere eum condictionem et ideo manere obligatum coheredem: cessante quoque condictione durare obligationem coheredis probant propterea, quod creditor, qui, dum se putat obligatum, partem ei, qui totum dedit, exsolverit, nullam habebit condictionem․ quod si duo fideiussores accepti fuerint verbi gratia in viginti et alter ex duobus heredibus alterius fideiussoris totum creditori exsolverit, habebit quidem decem, quæ ipso iure non debuit, condictionem: an autem et alia quinque milia repetere possit, si fideiussor alter solvendo est, videndum est: ab initio enim heres fideiussoris sive heredes ut ipse fideiussor audiendi sunt, ut scilicet pro parte singuli fideiussores qui sunt conveniantur․ severior et utilior est in utroque casu illa sententia solutionem non indebitæ quantitatis non debere revocari, quod etiam epistula divi Pii significatur in persona fideiussoris, qui totum exsolverat.
D.46.1.49.2 Quæsitum est, an fideiussor, qui ‘Capuæ pecuniam se daturum’ Romæ promisit, si reus promittendi Capuæ esset, statim conveniri possit. dixi non magis fideiussorem confestim teneri, quam si ipse Capuæ spopondisset, cum reus adhuc Capuam pervenire non potuisset: nec ad rem pertinere, quod hoc latere nemo dubitet nondum fideiussorem teneri, quia nec ipse reus promittendi teneretur․ nam e contrario quoque si quis responderit, quoniam debitor Capuæ sit, fideiussorem confestim teneri non habita ratione taciti proprii temporis, eventurum, ut eo casu fideiussor conveniatur, quo debitor ipse, si Romæ fuisset, non conveniretur․ itaque nobis placet fideiussoriam obligationem condicionem taciti temporis ex utriusque persona reciperare tam rei promittendi quam ipsius fideiussoris, quoniam aliud respondentibus contra iuris formam in duriorem condicionem acceptus intellegetur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
