Digesta Iustiniani 46.1.41.pr
inscriptio Modestinus libro tertio decimo responsorum
D.46.1.41pr. Respondit, si fideiussores in id accepti sunt, quod a curatore servari non possit, et post impletam legitimam ætatem tam ab ipso curatore quam ab heredibus eius solidum servari potuit et cessante eo, qui pupillus fuit, solvendo esse desierit: non temere utilem in fideiussores actionem competere.
D.46.1.41.1 Idem respondit, si in solidum condemnatus est unus ex mandatoribus, cum iudicati conveniri coeperit, posse eum desiderare, ut adversus eos, qui idem mandaverunt, actiones sibi mandentur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
