Digesta Iustiniani 46.1.36
inscriptio Paulus libro quarto decimo ad Plautium
D.46.1.36 Cum is qui et reum et fideiussores habens ab uno ex fideiussoribus accepta pecunia præstat actiones, poterit quidem dici nullas iam esse, cum suum perceperit et perceptione omnes liberati sunt․ sed non ita est: non enim in solutum accipit, sed quodammodo nomen debitoris vendidit, et ideo habet actiones, quia tenetur ad id ipsum, ut præstet actiones.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
