Digesta Iustiniani 46.1.34
inscriptio Paulus libro septuagensimo secundo ad edictum
D.46.1.34 Hi, qui accessionis loco promittunt, in leviorem causam accipi possunt, in deteriorem non possunt․ ideo, si a reo mihi stipulatus sim, a fideiussore mihi aut Titio, meliorem causam esse fideiussoris Iulianus putat, quia potest vel Titio solvere․ quod si a reo mihi aut Titio stipulatus, a fideiussore mihi tantum interrogem, in deteriorem causam acceptum fideiussorem Iulianus ait․ quid ergo, si a reo Stichum aut Pamphilum, a fideiussore Stichum interrogem? utrum in deteriorem causam acceptus est sublata electione, an in meliorem? quod et verum est, quia mortuo eo liberari potest.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
