Digesta Iustiniani 46.1.16
inscriptio Iulianus libro quinquagensimo tertio digestorum
D.46.1.16pr. Fideiussor obligari non potest ei, apud quem reus promittendi obligatus non est․ quare si servus communis Titii et Sempronii nominatim Titio dari stipulatus fuerit et fideiussorem ita interrogaverit: ‘Titio aut Sempronio id dare spondes?’, Titius quidem petere a fideiussore poterit, Sempronii vero persona in hoc solum interposita videbitur, ut solvi ei ante litem contestatam et ignorante vel invito Titio possit.
D.46.1.16.1 Qui certo loco dari promisit, aliquatenus duriori condicioni obligatur, quam si pure interrogatus fuisset: nullo enim loco alio, quam in quem promisit, solvere invito stipulatore potest․ quare si reum pure interrogavero et fideiussorem cum adiectione loci accepero, non obligabitur fideiussor.
D.46.1.16.2 Sed et si reus Romæ constitutus Capuæ dari promiserit, fideiussor Ephesi, perinde non obligabitur fideiussor, ac si reus sub condicione promisisset, fideiussor autem in diem certam vel pure promisisset.
D.46.1.16.3 Fideiussor accipi potest, quotiens est aliqua obligatio civilis vel naturalis, cui applicetur.
D.46.1.16.4 Naturales obligationes non eo solo æstimantur, si actio aliqua eorum nomine competit, verum etiam cum soluta pecunia repeti non potest: nam licet minus proprie debere dicantur naturales debitores, per abusionem intellegi possunt debitores et, qui ab his pecuniam recipiunt, debitum sibi recepisse.
D.46.1.16.5 Stipulatione in diem concepta fideiussor si sub condicione acceptus fuerit, ius eius in pendenti erit, ut, si ante diem condicio impleta fuerit, non obligetur, si concurreret dies et condicio vel etiam diem condicio secuta fuerit, obligetur.
D.46.1.16.6 Cum fideiussor hoc modo acceptus esset: ‘si reus quadraginta, quæ ei credidi, non solverit, fide tua esse iubes?’, verisimile est id actum, ut, cum appellatus reus non solvisset, fideiussor teneretur. sed et si reus, antequam appellaretur, decessisset, fideiussor obligatus erit, quia hoc quoque casu verum est reum non solvisse.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
