Digesta Iustiniani 45.3.ult
inscriptio Pomponius libro trigensimo tertio ad Quintum Mucium
D.45.3.40 Quidquid contraxit servus, dum nobis servit, etiam si stipulationem contulit in alienationem vel manumissionem suam, tamen nobis id adquisitum erit, quia potestas eius tunc, cum id contraheret, nostra fuit․ idque est, si filius familias contrahat: namque etiam quod in emancipationis suæ tempus contulerit, nobis debebitur, si tamen dolo malo id fecerit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
