Digesta Iustiniani 45.3.37
inscriptio Pomponius libro tertio ad Quintum Mucium
D.45.3.37 Si communis servus ita stipularetur: ‘Lucio Titio et Gaio Seio dari spondes?’, quia sunt domini illius, pro virilibus partibus eis ex stipulatione debetur: si vero ita: ‘dominis meis dare spondes?’, pro parte, qua domini essent: si vero ita: ‘Lucio Titio et Gaio Seio dominis meis dare spondes?’, dubitaretur, utrumne viriles partes an pro dominica portione eis deberetur․ et interesset, quid cuius demonstrandi gratia esset adiectum et quæ pars eius stipulationis principalem causam haberet: sed cum ad nomina prius decursum est, rationabilius esse videtur pro virili parte stipulationem eis adquiri, quod dominorum vocabula pro demonstratione habeantur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
