Digesta Iustiniani 45.3.26
inscriptio Paulus libro primo manualium
D.45.3.26 Usus fructus sine persona esse non potest et ideo servus hereditarius inutiliter usum fructum stipulatur․ legari autem ei posse usum fructum dicitur, quia dies eius non cedit statim: stipulatio autem pura suspendi non potest․ quid ergo, si sub condicione stipuletur? nec hoc casu valeat stipulatio, quia ex præsenti vires accipit stipulatio, quamvis petitio ex ea suspensa sit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
