Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 45.2.9.1

DE DUOBUS REIS CONSTITUENDIS

inscriptio Papinianus libro vicensimo septimo quæstionum

D.45.2.9pr. Eandem rem apud duos pariter deposui utriusque fidem in solidum secutus, vel eandem rem duobus similiter commodavi: fiunt duo rei promittendi, quia non tantum verbis stipulationis, sed et ceteris contractibus, veluti emptione venditione, locatione conductione, deposito, commodato testamento, ut puta si pluribus heredibus institutis testator dixit: ‘Titius et Mævius Sempronio decem dato’.

D.45.2.9.1 Sed si quis in deponendo penes duos paciscatur, ut ab altero culpa quoque præstaretur, verius est non esse duos reos, a quibus inpar suscepta est obligatio․ non idem probandum est, cum duo quoque culpam promisissent, si alteri postea pacto culpa remissa sit, quia posterior conventio, quæ in alterius persona intercessit, statum et naturam obligationis, quæ duos initio reos fecit, mutare non potest․ quare si socii sint et communis culpa intercessit, etiam alteri pactum cum altero factum proderit.

D.45.2.9.2 Cum duos reos promittendi facerem ex diversis locis, Capuæ pecuniam dari stipulatus sim, ex persona cuiusque ratio proprii temporis habebitur: nam etsi maxime parem causam suscipiunt, nihilo minus in cuiusque persona propria singulorum consistit obligatio.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑