Digesta Iustiniani 45.2.8
inscriptio Ulpianus libro primo responsorum
D.45.2.8 His verbis: ‘eaque præstari stipulanti tibi spopondimus’ interesse, quid inter contrahentes actum sit: nam si duo rei facti sint, eum qui absens fuit non teneri, præsentem autem in solidum esse obligatum, aut si minus, in partem fore obstrictum.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
