Digesta Iustiniani 45.1.ult
inscriptio Gaius libro secundo de verborum obligationibus
D.45.1.141pr. Si servus aut filius familias ita stipulatus sit: ‘illam rem aut illam, utram ego velim?’, non pater dominusve, sed filius servusve destinare de alterutra debet.
D.45.1.141.1 Extranei quoque persona si comprehensa fuerit, veluti hoc modo: ‘utram earum Titius elegerit’, non aliter stipulator alterutrius petendæ facultatem habet, quam si Titius elegerit.
D.45.1.141.2 Pupillus licet ex quo fari coeperit, recte stipulari potest, tamen, si in parentis potestate est, ne auctore quidem patre obligatur: pubes vero, qui in potestate est, proinde ac si pater familias obligari solet․ quod autem in pupillo dicimus, idem et in filia familias impubere dicendum est.
D.45.1.141.3 Si ita fuero stipulatus ‘mihi aut Titio?’ et tu mihi daturum te spondeas, secundum omnium opinionem ad interrogatum te respondere, quia constat mihi soli adquiri obligationem, Titio autem dumtaxat recte solvitur.
D.45.1.141.4 Si inter eos, qui Romæ sunt, talis fiat stipulatio: ‘hodie Carthagine dare spondes?’, quidam putant non semper videri impossibilem causam stipulationi contineri, quia possit contingere, ut tam stipulator quam promissor ante aliquod tempus suo quisque dispensatori notum fecerit in eum diem futuram stipulationem ac demandasset promissor quidem suo dispensatori, ut daret, stipulator autem suo, ut acciperet: quod si ita factum fuerit, poterit valere stipulatio.
D.45.1.141.5 Cum ‘mihi aut Titio’ stipulor, dicitur aliam quidem rem in personam meam, aliam in Titii designari non posse, veluti ‘mihi decem aut Titio hominem’: si vero Titio ea res soluta sit, quæ in eius persona designata fuerit, licet ipso iure non liberetur promissor, per exceptionem tamen defendi possit.
D.45.1.141.6 Tempora vero diversa designari posse, veluti ‘mihi kalendis Ianuariis aut Titio kalendis Februariis?’ immo etiam citeriorem diem in Titii personam conferri posse, veluti ‘mihi kalendis Februariis, Titio kalendis Ianuariis?’ quo casu talem esse stipulationem intellegemus: ‘si titio kalendis Ianuariis non dederis, mihi kalendis Februariis dare spondes?’
D.45.1.141.7 Sed rursus mihi quidem pure aut Titio sub condicione stipulari possum․ contra vero si mihi sub condicione aut Titio pure, inutilis erit tota stipulatio, nisi in meam personam condicio extiterit, scilicet quia, nisi quod ad me vim acceperit obligatio, adiectio nihil potest valere․ hoc tamen ita demum tractari potest, si evidenter apparet pure Titii persona adiecta: alioquin cum ita stipulor: ‘si navis ex Africa venerit, mihi aut Titio dari spondes?’ Titii quoque persona sub eadem condicione adici videtur.
D.45.1.141.8 Ex hoc apparet, si diversa condicio in meam personam, diversa in Titii posita sit nec in meam personam extiterit condicio, totam stipulationem nullius momenti futuram: exstante vero mea condicione, si quidem Titii quoque condicio extiterit, poterit vel Titio solvi: si vero in illius persona defecerit, quasi non adiectus habebitur.
D.45.1.141.9 Ex his omnibus apparet, licet alterius persona non recte adiciatur, non ideo minus in nostra persona utiliter procedere stipulationem.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
