Digesta Iustiniani 45.1.98
inscriptio Marcellus libro vicensimo digestorum
D.45.1.98pr. Existimo posse id quod meum est sub condicione stipulari, item viam stipulari ad fundum posse, quamquam interim fundus non sit meus: aut, si hoc verum non est et alienum fundum sub condicione stipulatus fuero isque ex lucrativa causa meus esse coeperit, confestim peremeretur stipulatio, et si fundi dominus sub condicione viam stipulatus fuerit, statim fundo alienato evanescit stipulatio, et maxime secundum illorum opinionem, qui etiam ea, quæ recte constiterunt, resolvi putant, cum in eum casum recciderunt, a quo non potuissent consistere.
D.45.1.98.1 Ex hac stipulatione: ‘insulam fulciri spondes?’ quando nascatur actio, quæritur․ et utique non est exspectandum, ut ruat: nec enim nihil stipulatoris interest fultam potius esse, quam non esse: nec tamen recte agetur, si nondum præterierit temporis tantum, quo fulcire potuerit redemptor.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
