Digesta Iustiniani 45.1.91
inscriptio Paulus libro septimo decimo ad Plautium
D.45.1.91pr. Si servum stipulatus fuero et nulla mora intercedente servus decesserit: si quidem occidat eum promissor, expeditum est․ sin autem neglegat infirmum, an teneri debeat promissor, considerantibus, utrum, quemadmodum in vindicatione hominis, si neglectus a possessore fuerit, culpæ huius nomine tenetur possessor, ita et cum dari promisit, an culpa, quod ad stipulationem attinet, in faciendo accipienda sit, non in non faciendo? quod magis probandum est, quia qui dari promisit, ad dandum, non faciendum tenetur.
D.45.1.91.1 Sed si sit quidem res in rebus humanis, sed dari non possit, ut fundus religiosus puta vel sacer factus vel servus manumissus, vel etiam ab hostibus si capiatur, culpa in hunc modum diiudicatur, ut, si quidem ipsius promissoris res vel tempore stipulationis vel postea fuerit et quid eorum acciderit, nihilo minus teneatur, idemque fiat et si per alium, posteaquam ab hoc alienatus sit, id contigerit․ sin autem alienus fuit et ab alio tale quid accidit, non tenetur, quia nihil fecit, nisi si posteaquam moratus est solutionem, aliquid huiusmodi acciderit: quam distinctionem et Iulianus sequitur․ item si homo, qui fuit promissoris, ex præcedenti causa ablatus ei fuerit, quod statuliber fuit, perinde habendus sit, ac si alienum promisisset, quia sine facto ipsius desiit eius esse.
D.45.1.91.2 De illo quæritur, an et is, qui nesciens se debere occiderit, teneatur: quod Iulianus putat in eo, qui, cum nesciret a se petitum codicillis ut restitueret, manumisit.
D.45.1.91.3 Sequitur videre de eo, quod veteres constituerunt, quotiens culpa intervenit debitoris, perpetuari obligationem, quemadmodum intellegendum sit․ et quidem si effecerit promissor, quo minus solvere possit, expeditum intellectum habet constitutio: si vero moratus sit tantum, hæsitatur, an, si postea in mora non fuerit, extinguatur superior mora․ et Celsus adulescens scribit eum, qui moram fecit in solvendo Sticho quem promiserat, posse emendare eam moram postea offerendo: esse enim hanc quæstionem de bono et æquo: in quo genere plerumque sub auctoritate iuris scientiæ perniciose, inquit, erratur․ et sane probabilis hæc sententia est, quam quidem et Iulianus sequitur: nam dum quæritur de damno et par utriusque causa sit, quare non potentior sit qui teneat, quam qui persequitur?
D.45.1.91.4 Nunc videamus, in quibus personis hæc constitutio locum habeat․ quæ inspectio duplex est, ut primo quæramus, quæ personæ efficiant perpetuam obligationem, deinde quibus eam producant․ utique autem principalis debitor perpetuat obligationem: accessiones an perpetuent, dubium est․ Pomponio perpetuare placet: quare enim facto suo fideiussor suam obligationem tollat? cuius sententia vera est: itaque perpetuatur obligatio tam ipsorum quam successorum eorum. accessionibus quoque suis, id est fideiussoribus, perpetuant obligationem, quia in totam causam spoponderunt.
D.45.1.91.5 An filius familias, qui iussu patris promisit, occidendo servum producat patris obligationem, videndum est․ Pomponius producere putat, scilicet quasi accessionem intellegens eum qui iubeat.
D.45.1.91.6 Effectus huius constitutionis ille est, ut adhuc homo peti possit: sed et acceptum ei posse ferri creditur et fideiussorem accipi eius obligationis nomine․ novari autem an possit hæc obligatio, dubitationis est, quia neque hominem qui non est neque pecuniam quæ non debetur stipulari possumus․ ego puto novationem fieri posse, si hoc actum inter partes sit, quod et Iuliano placet.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
