Digesta Iustiniani 45.1.89
inscriptio Paulus libro nono ad Plautium
D.45.1.89 Si a colono, cui fundum in quinquennium locaveram, post tres annos ita stipulatus fuero: ‘quidquid te dare facere oportet?’, non amplius in stipulationem deducitur, quam quod iam dari oportet: in stipulationem enim deducitur, quod iam dari oportet․ si autem adiciatur ‘oportebitve’, etiam futura obligatio deducitur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
