Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 45.1.85

DE VERBORUM OBLIGATIONIBUS

inscriptio Paulus libro septuagensimo quinto ad edictum

D.45.1.85pr. In exsecutione obligationis sciendum est quattuor causas esse: nam interdum est aliquid, quod a singulis heredibus divisum consequi possumus: aliud, quod totum peti necesse est nec divisum præstari potest: aliud quod pro parte petitur, sed solvi nisi totum non potest: aliud, quod solidum petendum est, licet in solutionem admittat secutionem.

D.45.1.85.1 Prima species pertinet ad promissorem pecuniæ certæ: nam et petitio et solutio ad portiones hereditarias spectat.

D.45.1.85.2 Secunda ad opus, quod testator fieri iusserit: nam singuli heredes in solidum tenentur, quia operis effectus in partes scindi non potest.

D.45.1.85.3 Quod si stipulatus fuero: ‘per te heredemve tuum non fieri, quo minus eam agam: si adversus ea factum sit, tantum dari?’ et unus ex pluribus heredibus promissoris me prohibeat, verior est sententia existimantium unius facto omnes teneri, quoniam, licet ab uno prohibeor, non tamen in partem prohibeor: sed ceteri familiæ erciscundæ iudicio sarcient damnum.

D.45.1.85.4 Pro parte autem peti, solvi autem nisi totum non potest, veluti cum stipulatus sum hominem incertum: nam petitio eius scinditur, solvi vero nisi solidus non potest․ alioquin in diversis hominibus recte partes solventur: quod non potuit defunctus facere, nec quod stipulatus sum consequar․ idem iuris est et si quis decem milia aut hominem promiserit.

D.45.1.85.5 In solidum vero agi oportet et partis solutio adfert liberationem, cum ex causa evictionis intendimus: nam auctoris heredes in solidum denuntiandi sunt omnesque debent subsistere et quolibet defugiente omnes tenebuntur, sed unicuique pro parte hereditaria præstatio iniungitur.

D.45.1.85.6 Item si ita stipulatio facta sit: ‘si fundus Titianus datus non erit, centum dari?’, nisi totus detur, poena committitur centum nec prodest partes fundi tradere cessante uno, quemadmodum non prodest ad pignus liberandum partem creditori solvere.

D.45.1.85.7 Quicumque sub condicione obligatus curaverit, ne condicio exsisteret, nihilo minus obligatur.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑