Digesta Iustiniani 45.1.83.5
inscriptio Paulus libro septuagensimo secundo ad edictum
D.45.1.83pr. Inter stipulantem et promittentem negotium contrahitur․ itaque alius pro alio promittens daturum facturumve eum non obligatur: nam de se quemque promittere oportet․ et qui spondet ‘dolum malum abesse afuturumque esse’, non simplex abnutivum spondet, sed curaturum se, ut dolus malus absit: idemque in illis stipulationibus ‘habere licere’ item ‘neque per te neque per heredem tuum fieri, quo minus fiat’.
D.45.1.83.1 Si Stichum stipulatus de alio sentiam, tu de alio, nihil actum erit. quod et in iudiciis Aristo existimavit: sed hic magis est, ut is petitus videatur, de quo actor sensit․ nam stipulatio ex utriusque consensu valet, iudicium autem etiam in invitum redditur et ideo actori potius credendum est: alioquin semper negabit reus se consensisse.
D.45.1.83.2 Si stipulante me Stichum aut Pamphilum tu unum daturum te spoponderis, constat non teneri te nec ad interrogatum esse responsum.
D.45.1.83.3 Diversa causa est summarum, veluti ‘decem aut viginti dari spondes ?’ hic enim etsi decem spoponderis, recte responsum est, quia semper in summis id, quod minus est, sponderi videtur.
D.45.1.83.4 Item si ego plures res stipuler, Stichum puta et Pamphilum, licet unum spoponderis, teneris: videris enim ad unam ex duabus stipulationibus respondisse.
D.45.1.83.5 Sacram vel religiosam rem vel usibus publicis in perpetuum relictam (ut forum aut basilicam) aut hominem liberum inutiliter stipulor, quamvis sacra profana fieri et usibus publicis relicta in privatos usus reverti et ex libero servus fieri potest․ nam et cum quis rem profanam aut Stichum dari promisit, liberatur, si sine facto eius res sacra esse coeperit aut Stichus ad libertatem pervenerit, nec revocantur in obligationem, si rursus lege aliqua et res sacra profana esse coeperit et Stichus ex libero servus effectus sit. quoniam una atque eadem causa et liberandi et obligandi esset, quod aut dari non possit aut dari possit: nam et si navem, quam spopondit, dominus dissolvit et isdem tabulis compegerit, quia eadem navis esset, inciperet obligari․ pro quo et illud dici posse Pedius scribit: si stipulatus fuero ex fundo centum amphoras vini, exspectare debeo, donec nascatur: et si natum sine culpa promissoris consumptum sit, rursum exspectare debeam, donec iterum nascatur et dari possit: et per has vices aut cessaturam aut valituram stipulationem․ sed hæc dissimilia sunt: adeo enim, cum liber homo promissus est, servitutis tempus spectandum non esse, ut ne hæc quidem stipulatio de homine libero probanda sit: ‘illum, cum servus esse coeperit, dare spondes?’ item ‘eum locum, cum ex sacro religiosove profanus esse coeperit, dari?’ quia nec præsentis temporis obligationem recipere potest et ea dumtaxat, quæ natura sui possibilia sunt, deducuntur in obligationem․ vini autem non speciem, sed genus stipulari videmur et tacite in ea tempus continetur: homo liber certa specie continetur․ et casum adversamque fortunam spectari hominis liberi neque civile neque naturale est: nam de his rebus negotium recte geremus, quæ subici usibus dominioque nostro statim possunt․ et navis si hac mente resoluta est, ut in alium usum tabulæ destinarentur, licet mutato consilio perficiatur, tamen et perempta prior navis et hæc alia dicenda est: sed si reficiendæ navis causa omnes tabulæ refixæ sint, nondum intercidisse navis videtur et compositis rursus eadem esse incipit: sicuti de ædibus deposita tigna ea mente, ut reponantur, ædium sunt, sed si usque ad aream deposita sit, licet eadem materia restituatur, alia erit․ hic tractatus etiam ad prætorias stipulationes pertinet, quibus de re restituenda cavetur et an eadem res sit, quæritur.
D.45.1.83.6 Si rem, quam ex causa lucrativa stipulatus sum, nactus fuero ex causa lucrativa, evanescit stipulatio․ sed si heres exstitero domino, extinguitur stipulatio․ si vero a me herede defunctus eam legavit, potest agi ex stipulatu: idemque esse et si sub condicione legata sit, quia et, si ipse debitor rem sub condicione legatam dedisset, non liberaretur: sed si condicione deficiente remanserit, petitio infirmabitur.
D.45.1.83.7 Stichum, qui decessit, si stipuler, si quidem condici etiam mortuus potuit, ut furi, utiliter me stipulatum Sabinus ait: si vero ex aliis causis, inutiliter, quia et si deberetur, morte promissor liberetur․ idem ergo diceret et si mora facta defunctum stipularer.
D.45.1.83.8 Si quis ancillam sistere se in aliquo loco promiserit, quæ prægnas erat, etsi sine partu eam sistat, in eadem causa eam sistere intellegitur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
