Digesta Iustiniani 45.1.8.5
inscriptio Paulus libro secundo ad Sabinum
D.45.1.8 In illa stipulatione: ‘si kalendis Stichum non dederis, decem dare spondes?’ mortuo homine quæritur, an statim ante kalendas agi possit․ Sabinus Proculus exspectandum diem actori putant, quod est verius: tota enim obligatio sub condicione et in diem collata est et licet ad condicionem committi videatur, dies tamen superest․ sed cum eo, qui ita promisit: ‘si intra kalendas digito cælum non tetigerit’, agi protinus potest․ hæc et Marcellus probat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
