Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 45.1.76

DE VERBORUM OBLIGATIONIBUS

inscriptio Paulus libro octavo decimo ad edictum

D.45.1.76pr. Si stipulatus fuerim ‘illud aut illud, quod ego voluero’, hæc electio personalis est, et ideo servo vel filio talis electio cohæret: in heredes tamen transit obligatio et ante electionem mortuo stipulatore.

D.45.1.76.1 Cum stipulamur ‘quidquid te dare facere oportet’, id quod præsenti die dumtaxat debetur in stipulationem deducitur, non (ut in iudiciis) etiam futurum: et ideo in stipulatione adicitur verbum ‘oportebit’ vel ita ‘præsens in diemve’․ hoc ideo fit, quia qui stipulatur ‘quidquid te dare oportet’ demonstrat eam pecuniam quæ iam debetur: quod si totam demonstrare vult, dici ‘oportebitve’ vel ita ‘præsens in diemve’.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑