Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 45.1.75.6

DE VERBORUM OBLIGATIONIBUS

inscriptio Ulpianus libro vicensimo secundo ad edictum

D.45.1.75pr. Ubi autem non apparet, quid quale quantumque est in stipulatione, incertam esse stipulationem dicendum est.

D.45.1.75.1 Ergo si qui fundum sine propria appellatione vel hominem generaliter sine proprio nomine aut vinum frumentumve sine qualitate dari sibi stipulatur, incertum deducit in obligationem.

D.45.1.75.2 Usque adeo, ut, si quis ita stipulatus sit ‘tritici Africi boni modios centum’ ‘vini Campani boni amphoras centum’, incertum videatur stipulari, quia bono melius inveniri potest: quo fit, ut boni appellatio non sit certæ rei significativa, cum id, quod bono melius sit, ipsum quoque bonum sit․ at cum optimum quisque stipulatur, id stipulari intellegitur, cuius bonitas principalem gradum bonitatis habet: quæ res efficit, ut ea appellatio certi significativa sit.

D.45.1.75.3 Fundi certi si quis usum fructum stipulatus fuerit, incertum intellegitur in obligationem deduxisse: hoc enim magis iure utimur.

D.45.1.75.4 Illud dubitationem recipit, si quis id, quod ex Arethusa ancilla natum erit, aut fructus, qui in fundo Tusculano nati erunt, dari sibi stipulatus sit, an certum stipulatus videatur․ sed ipsa natura manifestissimum est incerti esse hanc stipulationem.

D.45.1.75.5 Sed qui vinum aut oleum vel triticum, quod in horreo est, stipulatur, certum stipulari intellegitur.

D.45.1.75.6 Qui vero a Titio ita stipulatur: ‘quod mihi Seius debet, dare spondes?’ et qui ita stipulatur: ‘quod ex testamento mihi debes, dare spondes?’, incertum in obligationem deducit, licet Seius certum debeat vel ex testamento certum debeatur․ quamvis istæ species vix separari possint ab ea, quam proposuimus de vino vel oleo vel tritico, quod in horreo repositum est: et adhuc occurrit, quod fideiussores certum videntur promittere, si modo et is, pro quo obligentur, certum debeat, cum alioquin ita interrogentur: ‘id fide tua esse iubes?’

D.45.1.75.7 Qui id, quod in faciendo aut non faciendo consistit, stipulatur, incertum stipulari videtur: in faciendo, veluti ‘fossam fodiri’ ‘domum ædificari’ ‘vacuam possessionem tradi’: in non faciendo, veluti ‘per te non fieri, quo minus mihi per fundum tuum ire agere liceat’ ‘per te non fieri, quo minus mihi hominem Erotem habere liceat’.

D.45.1.75.8 Qui illud aut illud stipulatur, veluti ‘decem vel hominem Stichum’, utrum certum an incertum deducat in obligationem, non immerito quæritur: nam et res certæ designantur et utra earum potius præstanda sit, in incerto est․ sed utcumque is, qui sibi electionem constituit adiectis his verbis ‘utrum ego velim’, potest videri certum stipulatus, cum ei liceat vel hominem tantum vel decem tantum intendere sibi dari oportere: qui vero sibi electionem non constituit, incertum stipulatur.

D.45.1.75.9 Qui sortem stipulatur et usuras quascumque, certum et incertum stipulatus videtur et tot stipulationes sunt, quot res sunt.

D.45.1.75.10 Hæc stipulatio: ‘fundum Tusculanum dari?’ ostendit se certi esse, continetque, ut dominium omnimodo efficiatur stipulatoris quoquo modo.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑