Digesta Iustiniani 45.1.73
inscriptio Paulus libro vicensimo quarto ad edictum
D.45.1.73pr. Interdum pura stipulatio ex re ipsa dilationem capit, veluti si id quod in utero sit aut fructus futuros aut domum ædificari stipulatus sit: tunc enim incipit actio, cum ea per rerum naturam præstari potest․ sic qui Carthagini dari stipulatur, cum Romæ sit, tacite tempus complecti videtur, quo perveniri Carthaginem potest. item si operas a liberto quis stipulatus sit, non ante dies earum cedit, quam indictæ fuerint nec sint præstitæ.
D.45.1.73.1 Si servus hereditarius stipulatus sit, nullam vim habitura est stipulatio, nisi adita hereditas sit, quasi condicionem habeat․ idem est et in servo eius qui apud hostes est.
D.45.1.73.2 Stichi promissor post moram offerendo purgat moram: certe enim doli mali exceptio nocebit ei, qui pecuniam oblatam accipere noluit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
