Digesta Iustiniani 45.1.72
inscriptio Ulpianus libro vicensimo ad edictum
D.45.1.72pr. Stipulationes non dividuntur earum rerum, quæ divisionem non recipiunt, veluti viæ itineris actus aquæ ductus ceterarumque servitutium․ idem puto et si quis faciendum aliquid stipulatus sit, ut puta fundum tradi vel fossam fodiri vel insulam fabricari, vel operas vel quid his simile: horum enim divisio corrumpit stipulationem․ Celsus tamen libro trigensimo octavo digestorum refert Tuberonem existimasse, ubi quid fieri stipulemur, si non fuerit factum, pecuniam dari oportere ideoque etiam in hoc genere dividi stipulationem; secundum quem Celsus ait posse dici iusta æstimatione facti dandam esse petitionem.
D.45.1.72.1 Si quis ita stipulatus sit: ‘si ante kalendas Martias primas opus perfectum non erit, tum quanti id opus erit, tantam pecuniam dari?’, diem promissionis cedere non ex quo locatum est opus, sed post kalendas Martias, quia nec conveniri ante kalendas Martias reus promittendi poterat.
D.45.1.72.2 Plane si ‘insulam fulciri’ quis stipulatus sit, non est exspectandum, ut insula ruat, sic deinde agi possit: nec ‘insulam fieri’, ut tantum temporis prætereat, quanto insula fabricari possit: sed ubi iam coepit mora faciendæ insulæ fieri, tunc agetur diesque obligationi cedit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
