Digesta Iustiniani 45.1.64
inscriptio Africanus libro septimo quæstionum
D.45.1.64 Huiusmodi stipulatio interposita est: ‘si Titius consul factus fuerit, tum ex hac die in annos singulos dena dari spondes?’ post triennium condicio exstitit: an huius temporis nomine agi possit, non immerito dubitabitur․ respondit eam stipulationem utilem esse ita, ut in ea eorum quoque annorum, qui ante impletam condicionem intercesserint, præstatio in id tempus collata intellegatur, ut sententia eius sit talis: tunc cum Titius consul factus fuerit, in annos singulos, etiam præteriti temporis habita ratione, dena præstentur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
