Digesta Iustiniani 45.1.5.2
inscriptio Pomponius libro vicensimo sexto ad Sabinum
D.45.1.5pr. Stipulationum aliæ iudiciales sunt, aliæ prætoriæ, aliæ conventionales, aliæ communes prætoriæ et iudiciales․ iudiciales sunt dumtaxat, quæ a mero iudicis officio proficiscuntur, veluti de dolo cautio: prætoriæ, quæ a mero prætoris officio proficiscuntur, veluti damni infecti․ prætorias autem stipulationes sic audiri oportet, ut in his contineantur etiam ædiliciæ: nam et hæ ab iurisdictione veniunt․ conventionales sunt, quæ ex conventione reorum fiunt, quarum totidem genera sunt, quot pæne dixerim rerum contrahendarum: nam et ob ipsam verborum obligationem fiunt et pendent ex negotio contracto․ communes sunt stipulationes veluti rem salvam fore pupilli: nam et prætor iubet rem salvam fore pupillo caveri et interdum iudex, si aliter expediri hæc res non potest: item duplæ stipulatio venit ab iudice aut ab ædilis edicto.
D.45.1.5.1 Stipulatio autem est verborum conceptio, quibus is qui interrogatur daturum facturumve se quod interrogatus est responderit.
D.45.1.5.2 Satis acceptio est stipulatio, quæ ita obligat promissorem, ut adpromissores quoque ab eo accipiantur, id est qui idem promittunt.
D.45.1.5.3 Satis autem accipere dictum est eodem modo, quo satis facere: nam quia id, quo quis contentus erat, ei præstabatur, satis fieri dictum est: et similiter quia tales, quibus contentus quis futurus esset, ita dabantur, ut verbis obligarentur, satis accipi dictum est.
D.45.1.5.3a Si sortem promiseris et, si ea soluta non esset, poenam: etiamsi unus ex heredibus tuis portionem suam ex sorte solverit, nihilo minus poenam committet, donec portio coheredis solvatur.
D.45.1.5.4 Idemque est de poena ex compromisso, si unus paruerit, alter non paruerit sententiæ iudicis: sed a coherede ei satisfieri debet․ nec enim aliud in his stipulationibus sine iniuria stipulatoris constitui potest.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
